

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 20: Versus 1
In anno.[ID.]Assyria nomina sunt haec, etc., usque ad expugnat eos qui serviunt generationi et libidini.In anno.Azotus, urbs Palaestinorum potentissima de quinque, etc., usque ad quae per eum loquebatur Dominus.Cum misisset.Pulchre rex Assyriorum Sargon, id est princeps hortorum, dicitur, cui similis est Achab: Qui vineam Naboth in hortum vertere cupiebat; quod ille tropologice intelligens, maluit mori quam facere, ne paterna haereditas et possessio antiqua in regis impii mutaretur delicias.